monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 193, 1
Milium frigidum est, nec utile ad comedendum, quia nec sanguinem, nec carnem in homine auget, nec vires ei tribuit, sed tumidum ventrem eius implet et famem minuit, quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit, et stomachum tepidum parat , et humoribus qui in homine sunt, procellam incutit, et fere est ut inutilis campestris herba, nec ad comedendum homini sana.